Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1150-Consilium 3


   [61v] Frater Philibertus de Nilliacho(a) magister
iii. Quod celebretur qualibet hebdomada audientia publica

Nihil est, quod magis principatus stabiliat et conservet quam sancta illibataque iusticia et equitas, que iusta quidem statera unicuique ius suum tribuit, neminem ledit, innocentem servat, perversum punit. Hinc laudabili institutione sancitum est, quod qualibet ebdomada die veneris audientia publica celebretur, in qua assistant magister seu eius locumtenens, baiulivi conventuales et per capitulum, priores, castellanus Emposte et ceteri, qui adesse solent in ordinario consilio, et castellanus baiulivusque commercii Rhodi et iudices appellationum et ordinarii et vicecancellarius, ubi querele et supplicationes quorumcumque legantur et audiantur et secundum casuum emergentiam meritis causarum sapienter discussis super his provideatur, ut querelarum materia prorsus extinguatur et cuique ius suum tribuatur.


(a) Salamanca 1534; Ms., Venice 1495, Ulm 1496 Nillacho.

Next Consilium 4 | Back to the Contents