Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1146-Capitulum 10


   Frater Petrus Daubusson cardinalis et magister
x. De redditione bursarum in capitulo generali

Quia pro veteri consuetudine incorporati in capitulo generali in exordio ipsius capituli magistro tamquam superiori et capiti(a) ordinis reverentiam et veram obedientiam exhibentes in despropriationis signum bursam cum rotulo status presentant, igitur ipsam consuetudinem roborantes statuimus, quod consignatio huiusmodi bursarum fiat cum ordine debito, quodque in bursis, ut assolet, inscribantur nomina reddentium et rotulus(b) alligetur atque in signum despropriationis in memoriam quoque quinque vulnerum crucifixi, cuius fidei tuitioni sumus adicti, quinque ianetos argenteos quilibet in dicta bursa sua deponat et tradat, ut quemadmodum animam et corpus per obedientiam exhibet bona quoque superioris arbitrio supponere videatur.


(a) Ms., Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534: capituli.
(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. rotulis.

Next Capitulum 11 | Back to the Contents