Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1135-Thesaurus 39


   Frater Petrus Daubusson cardinalis et magister
xxxix. De bonis fratrum preceptorum membra possidentium post eorum obitum in ipsis membris repertis

Ad omnem ambiguitatem tollendam, erarii quoque nostri indemnitati consulentes, stabilimus, quod(a) quecunque et qualiacumque bona, quovis nomine censeantur, religiosis ordinis nostri preceptorias possidentibus, membra aut grangias ab preceptoriis aut cameris prioralibus vel castellanie Emposte dependentia habentibus et tenentibus pertinentia – que bona post eorum decessum in ipsis membris seu grangiis, quas possidebunt, reperta fuerint – contradictione cessante complete ad ipsius thesauri religionis nostre utilitatem perveniant. Hac tamen limitatione adiecta, quod priores et castellanus Emposte atque preceptores, quorum dicta membra et grangie esse censentur, valorem reddituum unius anni eorundem membrorum atque grangiarum ex bonis defunctorum in eisdem membris et grangiis repertis percipiant. Et nihilominus membrorum et grangiarum status remaneat intactus et illesus. Declarantes quoque, ut bona talium fratrum preceptorum decedentium reperta extra dicta membra et grangias ad thesaurum pariformiter complete perveniant. Si autem fratres, qui dicta membra et grangias tenebunt, non erunt preceptores, tunc eorum bona reperta in dictis membris et grangiis perveniant ad venerabiles priores, castellanum Emposte et preceptores, quibus pertinent talia membra et grangie. Hoc tamen intellecto, quod fratrum capellanorum et servientium residentie et stagii, quamvis fuerint preceptores de gratia priorali et non aliter, vel etiam tenuerint membra, bona tamen perveniant ad illos, in quorum preceptoriis residentiam et stagiam habent.


(a) Salamanca 1534; Ms., Venice 1495, Ulm 1496: missing.

Next Thesaurus 40 | Back to the Contents