Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1128-Thesaurus 32


   Frater Petrus Daubusson cardinalis et magister
xxxii. Quod omnes teneantur solvere iura thesauri, quecumque et qualiacumque fuerint

Nil est, quod maiorem incommoditatem, iacturam et damnum ordini nostro afferat, quam pro temporum qualitate iura imposita, ordinata, instituta thesauro nostro non solvere. Hinc profecto oritur usurarum fomes, que vires, facultates et status enervat, lacerat, dissipat, quod certe quantum incomodi, detrimenti, iacture quoque sit memoria tenemus. Quare circa huiusmodi iurium solutionem omni studio, conatu, cura, diligentia est invigilandum. Hinc est, quod super his providere cupientes decernimus, statuimus atque stabilimus, quod omnes priores, castellanus Emposte, baiulivi, preceptores et fratres tam exempti quam non exempti ratione prioratuum, castellanie Emposte, preceptoriarum, domorum, beneficiorum et membrorum – non obstante quacumque clausula donationis contrafaciente, que iuribus thesauri derogare et preiudicare non potest – omni exclusa mora, excusatione et impedimento pretenso, tam ratione guerrarum seu(a) devastationum quam alias, realiter et cum effectu anno quolibet in capitulo provinciali, et si in aliquo loco forsan capitulum provinciale non celebraretur in festo sancti Ioannis Baptiste de mense Iunii, debeant et teneantur solvere iura thesauri pro tempore instituenda et imponenda etiam arreragia et alia quecumque et qualiacumque debita nostro [54v] comuni thesauro seu receptoribus et procuratoribus eiusdem pro tempore instituendis in pecuniis numeratis et scutis auri cunei regis Francie, qui non habent solem in nummismate vel eorum vero et legitimo valore reiecta omni mutatione et varietate monete.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. se.

Next Thesaurus 33 | Back to the Contents