Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1086-Hospitalitas 11


   Frater Ioannes de Lastico magister
xi. De moderata conversatione infirmorum et quod licentiatus infirmus aliquibus diebus utatur mensa infirmarii(a)

Insolentiam et immodestiam nonnullorum reprimere volentes stabilimus, quod egroti fratres et seculares in infirmaria modeste temperanterque et honeste se gerant et conversentur, nec liceat aut permittatur alicui quidpiam petere aut obtinere, nisi tantum illud, quod et quale a medicis pro eius remediis ordinatum fuerit. Quod si audentia fretus contumaciter petierit, nihilominus ei subministrari prohibemus. Ipsi etiam valitudinarii ibidem silentio et honesto exercitio utantur. Nec aleis, schacchis aut historiarum vel cronicarum lectioni intendant seu quidpiam exerceant, quod in perturbationem vel molestiam egrotorum vergat. Qui contrafecerit, privetur administratione necessariorum in infirmaria. Ab [45v] egrotorum quoque comitiva (b)reiiciatur, qui suo arbitrio vitam ducens(b). Non enim medicina et medici auxilio dignatus est, qui medicine dogmata(c) parvipendit. Hanc quoque regulam infirmarius servari faciat. In quo(d) si negligens fuerit, officio privetur. Si quis autem frater ex egrotis, postquam a medicis licentiatus fuerit, mensa infirmarii pro termino decem dierum aut minori frui voluerit, id agendi licentiam damus. Infirmario quoque de mensa thesaurus satisfaciet.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. infirmorum.
(b) Ms.: reiiciantur suo arbitrio vita ducens; Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534: reiiciatur suo arbitrio vitam ducens.
(c) -ta added above the line.
(d) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. missing.

Next Hospitalitas 12 | Back to the Contents