Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1083-Hospitalitas 8


   Frater Ioannes de Lastico magister
viii. Quod fiat inventarium bonorum utensilium infirmarie.

Absurdum valde censeri debet, ut, que obsequiis infirmorum semel dedicata sunt, per incuriam et negligentiam deperdantur et in prophanos usus convertantur. Igitur optima ratione sancitum est, ut probi homines ac hospitalarius diligenter et cum vigilantia anno quolibet legata, dona ac [44v] utensilia infirmarie perquirant, recognoscant ac videant. De omnibus quoque utensilibus et bonis eius infirmarie, videlicet vasis argenteis, aureis, stagneis, eneis, quibusvis lectis, coopertoriis, linteaminibus, papilionibus et ceteris lectis aptis et deputatis, de omnibus aliis quoque bonis, rebus et utensilibus, cuiusvis generis fuerint, servitio capelle palatii, camerarum, coquine et aliis officinis ascriptis inventarium autenticum in presentia infirmarii et prioris et testium conficiant, signent et bullent. Valorem quoque eorum et estimationem annotare debeant. Ipsa quoque bona et utensilia aliquo charactere signo vel bulla muniant, sigillent atque in loco tuto mundo et idoneo conservari iubeant. Precipientes infirmario sub poena privationis sui officii, ne quovis modo presumat aliquid ex dictis bonis clam vel palam, directe vel indirecte extra ipsam infirmariam transportare vel mutare vel in alios usus convertere.


Next Hospitalitas 9 | Back to the Contents