Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version
based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244
© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)
1079-Hospitalitas 4
Frater Philibertus de Nilliacho magister
iiii. Quod hospitalitas fiat in preceptoriis pro facultate preceptoriarum
Non solum ordo noster fidei tuitioni dicatus est, verum etiam hospitalitati, a quo nomen sumimus, ascriptus est. Quare laudabile atque meritorium existit summa cura et diligentia hopitalitatem in preceptoriis et domibus ordinis nostri exercere. Hinc prudenti sancione cautum est – ut priores, castellanus Emposte, preceptores et fratres preceptoriarum et qui domorum administrationem habent secundum proventuum facultatem elemosynas et hospitalitatem ad honorem dei compleant –, quod, ut(a) faciant dilatione cessante, priores et castellanus ceteros compellant(b), qui, si negligentes fuerint, id propriis expensis facere teneantur. Si autem preceptores et fratres id facere recusaverint, in capitulo provinciali per priores et castellanum Emposte de consensu capituli preceptoriis et administratione priventur. Quorum regimini frater idoneus deputetur, donec per magistrum et conventum de talibus preceptoriis dispositum fuerit.
(b) Salamanca 1534; Ulm 1496: compleant, Ms., Venice 1495: cumpleant.
Next Hospitalitas 5 | Back to the Contents