Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1074-Ecclesia 41


   Frater Petrus Daubusson cardinalis et magister
xxxxi. De octavis festi omnium sanctorum celebrandis

Deus enim in sanctorum celebratione colitur. Devota igitur ratione suasi sacrosancte Romane ecclesie sacratissimis vestigiis inherentes in cunctis ordinis nostri ecclesiis ubilibet constitutis festum duplex (a)omnium sanctorum(a), quod calendis Novembris est institutum, octavarum solemnia celebrari iubemus.


(a) Salamanca 1534; Ms., Venice 1495, Ulm 1496: visitationis omnium sanctorum.

Next Ecclesia 42 | Back to the Contents