Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version
based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244
© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)
1072-Ecclesia 39
Frater Petrus Daubusson cardinalis et magister
xxxix. Fundatio oratorii sancte Marie de victoria
Quam grave, quam perniciosum(a), quam horrendum sit ingratitudinis delictum, non satis equidem potest explicari. Abhorrent hoc tamquam detestabile et sacre et gentilium scripture. Quod si erga hominem benefactorem grati esse debemus, multomagis profecto deo nostro creatori et a quo omne [41v] bonum et victorie derivantur gratitudinis nostre indicia et haud dubia signa propalare(b) sumus obnoxii. Si autem pro ingenti beneficiorum et gratiarum cumulo sue divine maiestati et immense bonitati gratias agere tenemur, debemus profecto pro singulari beneficio nuper suscepto cumulatissime peragere. Turcis Rhodiam urbem obsidentibus et impetuosissimis machinis crudelibusque armis eam oppugnantibus(c) sexsto calendas Augusti anno salutis millesimo quadrigentesimo octogesimo – quo die latina quidem ecclesia septem dormientium, Gręca vero sancti Pantaleonis celebritatem recolit – Christi namque et fidei catholice Turci hostes magno impetu moenia(d) Rhodie urbis conscendentes crudeliter pugnarunt divinoque assistente presidio propulsati, trucidati victique sunt a Rhodiis cruce signatis. Nostra quoque Hierosolimitana religio gloriosam victoriam miraculis insignitam adepta est, prout commentarii(e) super hoc editi dilucidius enarrant. In cuius quidem victorie perpetue monimentum oratorium seu sacellum sub titulo sancte Marie de victoria ac in memoriam dictorum festorum erigere, fundare dotareque instituimus. Ad laudem igitur dei omnipotentis ac domini nostri Iesu Christi, pro cuius fide et cultu pugnatum est, glorioseque virginis Marie ac sancti Ioannis Baptiste patroni nostri et omnium sanctorum sacellum huiusmodi et oratorium sub titulo sancte Marie de victoria in pomerio moenium Hebreorum, apud que(f) foeliciter certatum est, ac pro Grecorum ritu sancti Pantaleonis sacro titulo alterum oratorium eo loci erigi sancimus, iubemus, statuimus, ubi sacra solemnia in tam gloriose victorie memoriam latine et grece celebrentur. Ad ipsa quoque oratoria quotannis Iulii mensis vigessimoseptimo, luce que lucem Rhodiis attulit, circumacto anno processionalis pompa devoto insignique ornatu illustrata accedat et deo ac sanctis eius preces agantur suppliciterque exoretur, ut pro sua divina clementia hanc urbem Rhodiam a iugo tyrannidis infidelium protegat, defendat, tueatur(g) Et Rhodii ea ipsa quidem annua celebritate plenarias perpetuasque indulgentias, quas sanctissimus dominus noster Romanus pontifex, dominus Innocentius papa octavus, oratorium visitantibus indulsit, devota mente assequi studeant.
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. pro palare.
(c) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. oppugnantitibus.
(d) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. menia.
(e) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. commetarii.
(f) Corrects apudque.
(g) Salamanca 1534; Ms., Venice 1495, Ulm 1496: tuetur.
Next Ecclesia 40 | Back to the Contents