Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1057-Ecclesia 24


   Frater Philibertus de Nilliacho magister
xxiiii. Quod preces pro pace fiant in missa solemni, que celebratur in omnibus ecclesiis religionis

Nihil est, quod magis a deo et domino nostro Iesu Christo expetere debeamus, quam animarum salutem et status pacem et quietem, pro quo religiosi potissime deo preces fundunt. Idcirco statuimus per universas ecclesias et oratoria religionis nostre pro pace preces fieri. Circa quod quidem hanc observationem teneri volumus, quod presbiter, qui missam solemnem celebrabit, post orationem dominicam flexis genibus ante altare preces deo intonet, que incipiunt Letatus sum in etc.(a) pro pace et tranquilitate ecclesie catholice, populi Christiani et ordinis Hierosolimitani, quorum favoribus, auxiliis et emolumentis sustentamur atque tyrannidis iugo defendimur.


(a) Ps. 121.

Next Ecclesia 25 | Back to the Contents