Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version
based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244
© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)
1049-Ecclesia 16
Frater Folchetus de Villareto magister
xvi. Celebritas, que fieri debet in festo assumptionis virginis Marie ob victoriam de Rhodiis, per hospitalarios habitam
Dignum est pro victoriis a deo missis sue clementie et eius genitrici humiles gratias agere. Cum itaque in festo assumptionis beatę Marię virginis dei genitricis divino adiuvante presidio clarissima Rhodus, que tunc ecclesie Romane sacrosancte parebat, hosti victricibus armis in hospitalariorum manu anno salutis Christiane Mcccviiii redacta est, ideo in honorem, laudem et tante victorie monimentum sancitum est, quod eodem die anno quolibet per universas ecclesias ordinis nostri ubilibet constitutas in gloriose virginis preconium festum hoc processione et aliis cerimoniis ecclesiasticis celebretur amplieturque. Quodque Rhodi sacra ara, idest altare, in honorem virginis erigatur, ubi capellanus frater ad hoc deputatus die qualibet(a) missam celebret in tante victorię memoriam atque debitam recordationem. Die quoque assumptionis quotannis illuc omnes fratres processionaliter ecclesiam sancti Ioannis lustrando accedant et missa solemnis cantetur.
Next Ecclesia 17 | Back to the Contents