Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1044-Ecclesia 11


   Frater Hugo Revel magister
xi. Quod fratres interesse tenentur solemni missarum celebrationi

Nihil est, quod homini magis conducat quam circa divinum cultum attentiorem esse. Oportet igitur fratres comilitionesque nostros vivifice crucis signo redimitos missarum celebrationi adesse. His potissime diebus, quibus dei ecclesia cultum ampliat. Aderunt itaque fratres nostri sub poena septenę, quam eo ipso incurrant contrafaciendo, missarum solemnitatibus festorum sequentium: nativitatis domini nostri Iesu Christi, circumcisionis, purificationis ceterorumque festorum beate Marie semper virginis dei genitricis, epiphanię, resurrectionis(a), pentecostes, ascensionis, corporis Christi, sancte crucis, sancti Ioannis Baptistę, apostolorum Petri et Pauli et omnium sanctorum prima die Novembris atque aliorum festorum, quibus consuetum est celebrare processionem.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms.: ressurectionis.

Next Ecclesia 12 | Back to the Contents