Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1022-Receptio 12


   Frater Antonius Fluviani magister.
xii. Quod homicida et vite perverse vir in fratrem ordinis nostri non recipiatur.

[28v] Reprobi ac perversi merito(a) ab omni coetu reiciendi sunt. Ideo sancimus, quod fratres ordinis nostri sub quovis licentie colore homicidam vel eum, qui abhominabilem vitam in seculo duxerit, in fratrem eius ordinis nullo pacto recipiant. Qui scienter contra fecerint, habitum perdant, et qui receptus fuerit, ad officium, beneficium et administrationem obtinendam penitus inhabilis censetur.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. mente.

Next Receptio 13 | Back to the Contents