Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1010-Regula 6


   Frater Petrus Daubusson cardinalis et magister.
vi. Que stabilimenta legi debent in assemblea post regulę lecturam.

Omnium quidem errorum ignorantia mater censetur, quam admonitio et frequens disciplina doctrinaque extirpat atque propellit. Ideo, ne ignorantie pretextu errata committantur, fratres quoque nostri de his, que potissime bonos mores et laudabilem consuetudinem spectant, notitiam habeant, sancimus, quod regula in assembleis quattuor temporum perlecta stabilimenta, quorum capita hic inseruntur, palam ad omnium intelligentiam legantur, ut cognitis rectitudinis observantiis fratres vitia fugiant, virtutem sequantur et poenarum laqueos evadant.

Capita stabilimentorum legendorum sunt hec:

Ex prima parte
[24v] Exercitium militię pro Christo.
De poena transgressionis regulę
De habitu fratrum hospitalis Hierosolimitani.

Ex secunda parte.
De divinis officiis celebrandis et sanctis reliquiis
Quod fratres sunt obligati orationem dominicam centies quinquagesies quotidie dicere.
Quod interesse tenentur solemni missarum celebrationi.
Quod fratres confiteantur fratri capellano ordinis.
Quod fratres hospitalitatem exerceant.
Quod infirmi fratres confiteri et despropriamentum condere teneantur.
Quod nullus apponat manum spoliis fratrum vel iuribus communis thesauri.
De fratribus debitoribus communis thesauri.
De incarceratis, viduis, pupilis et pauperibus.

Ex tertia parte.
Quod fratres obediant magistro.
Declaratio casuum quorundam, propter quos fratres habitu privantur.
Quod fratres infirmitate detenti teneantur manifestare bona sua duobus fratribus.
Quod frater semel in anno conficiat despropriamentum.
Poena inflicta publicis concubinariis.
Inhibitio fenoris et usurę.
De modo procedendi contra inobedientes.
Quod fratres non exerceant mercimonia.
Quod fratres non impetrent beneficia religionis ab aliis personis quam ab ordine nostro.
De ludo balistarum.
Quod fratres non recedant de conventu sine licentia.
De honesto vestitu fratrum.
De incessu et deambulatione fratrum nostri conventus Rhodi.
[25r] Quod fratres non verberent seculares personas.

Ex quarta parte.
Quod nullus impetret litteras commendatitias pro adeptione beneficiorum.
Quod prędia domus et possessiones religionis nostre non vendantur aut alienentur(a).
Quod fratres non alienent bona per eos acquisita.
Quod nullus frater impignoret aut obliget bona religionis(b).


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. alienetur.
(a) In Ulm 1496 follows woodcut with the inscription Receptio fratrum.

Next Receptio 1 | Back to the Contents