1449.12.29.
Frater Johannes de Lastico etc. et nos conventus Rhodi domus eiusdem religioso in Christo nobis carissimo fratri Henrico Oesterzel dicte domus cappellano prioratus nostri Alamanie salutem in domino sempiternam.
Inter alia que a nostris maioribus probatissimis religiosis pro conservacione domorum, iurium et bonorum dicte sacre domus salubriter stabilita noscuntur, illud maxima diligenter statuerunt ne domus, preceptorie, res et bona in fidei christiane tutelam et pauperum custodiam dedicata in aliorum manibus et potestate quam illorum qui nostram religionem professi sunt per ignariam et desideriam diucius consistere pro viribus permittamus; quinymo ad illarum et illorum reparacionem utilem et directam, omne studium, curam et diligenciam adhibere per veram compellimur obedienciam, ut ex nostrorum stabilimentorum lege diffusius noscitur apparere.
Cum igitur ad nostram sepe sepius noticiam fidedignorum domus nostre fratrum relacione pervenerit, domum sive baiulliam nostram de Cattendick prioratus nostri Alamanie, noscitur quibus tamen id acciderit modis, causis, vel rationibus, ad manus et potestatem magnifici et honorabilis in Christo nobis amantissimi domini eiusdem loci de Cattendick a pluribus citra temporibus pervenisse, et ab ipso domino in eandem preceptoriam rectores, gubernatores et alterius ordinis religiosos in grave detrimentum iurium, dignitatum et auctoritatum nostre, pro sue voluntatis arbitrio pro tempore collocari, ideo nos imitari volentes quantum cum Deo possumus predecessorum nostrorum laudanda vestigia et parere tamquam veri obedientes his que a nostris stabilimentis iniuncta existunt intendentes, de laudabili probitate ac religionis vestre laudanda observacione et sperantes vos pro optima futura operacione domum ipsam et sua membra ac iura in spiritualibus et temporalibus recuperari, bene dirigi et utilius gubernari, ideo eandem preceptoriam sive domum nostram de Cattendick quovismodo religionis nostre fratre seu per obitum aut privacionem vel deposicionem ultimi illius immediate preteriti preceptoris sive alio quovismodo vacantem ad nostram collacionem et provisionem legittime devolutam ac pertinentem et expectantem, cum omnibus et singulis suis membris, iuribus et pertinentiis universis ad eandem spectantibus et pertinentibus ac spectare et pertinere debentibus quoquomodo et quibus eandem preteriti eiusdem preceptores legittimi habuerunt, tenuerunt et possiderunt, sive habere, tenere et possidere quomodolibet debuerunt, habendam, tenendam, regendam, gubernandam, augmentandam et meliorandam in spiritualibus et temporalibus tam in capite quam in membris sub annua responsione etc. de summa florenorum quinquaginta millium nuper in nostro proximi generali celebrato capitulo usque ad aliud proximum futurum generale capitulum imposita et aliis omnibus etc. Alias secundum seriem et continenciam statuti etc. et qui illius etc. invicem deliberato consilio etc. ad annos decem continuos et completos vobis auctoritate presentium conferimus, concedimus et donamus benefaciendo in eadem, vosque preceptorem et comendatorem etc. comittentes etc.
Quocirca ac hominibus et vassallis etc. precipimus et mandamus ut vobis tamquam eorum superiori etc. vobisque suum prebeant etc. necnon universis et singulis fratribus domus nostre quacumque dignitate etc. ne contra presentem nostram collacionem etc. quinymo eam studeant etc. ac priori etc. amoto abinde etc. inhibentes etc. ne pretextu etc. et si quod absit etc. illud et illa etc.
In cuius rei testimonium bulla nostra comunis plumbea presentibus est appensa.
Datum Rhodi in nostro conventu die vicesimonono mensis Decembris ab incarnato Christo Ihesu domino Deo nostro anno millesimo CCCC quadragesimonono.
first adaptation 31.07.2022 Jürgen Sarnowsky / revised 31.07.2022 /
status: proofread /
for any comments: send me an e-mail Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
Back to the Calendar for 1449.