PrUB, JS-FS 127

© Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2003-2009)




 1401 Mai 24. Marienburg.
{Regest}
Hochmeister [Konrad von Jungingen] an den Herzog [Philipp II.]von Burgund: meldet das hinterlistige und feindliche Verhalten des Grosfürsten Witold.

{Überlieferung}
B = olim Hochmeisterregistrant 1b, p.15.

{Drucklegungen}
aus B: Codex Diplomaticus Prussicus, Urkundensammlung zur älteren Geschichte Preussens aus dem königl. Geheimen Archiv zu Königsberg nebst Regesten, hrg. Johannes Voigt, Bd. 5, Königsberg 1857 (ND Osnabrück 1965), S. 155-156.

{Diplomatische Erörterung des Stücks}
Registerabschrift


Duci Burgundie

Illustris princeps et domine magnifice graciose.
Quia de solitis serenitatis vestre preclare benignis direccionibus graciis et favoribus quibus adeo permoti pro zelo nos et ordinem nostrum in confiniis istis paganorum perfidissimorum degentem affeccione semper speciali respicere conswevistis in nullo diffidentes speramus, quod sicud [sic] eadem gracia magnificencie vestre nobis et ordini nostro graciosius in omnibus prosperis vult congaudere. Itaque in adversis velit condolere eapropter illustris princeps et domine presincere vestre presentibus significamus serenitati cum querela, quod iste Witoldus vir utique dolosus qui se gerit pro supremo principe Litwanorum post amicabilem concordiam nuper ad ipsius instantissimas peticiones et crebra desideria per nos et ordinem nostrum secum initam perpetuo duraturam litterisque sigillatis urtriusque partis roboratam absque diffidacione seu alia quavis notificacione ex causis per ipsum fictis {S. 156} solitis fraudibus non desistens in quadragesima proxime lapsa maximam multitudinem paganorum partim neophitorum subditorum ordinis nostri falsis promissionibus et muneribus exquisitis clandestine nobis ignorantibus sibi alliciens et dolose duo castra per nos in eorumdem paganorum terris anno preterito cum maximis laboribus et expensis constructa, incendio traditorie devastavit, abductis ab eisdem ordinis nostri fratribus et aliis quampluribus subditis nostris hominibus christianis quos inhumaniter in sua non cessat detinere captivitate postulans a nobis liberos sibi tradi obsides eorumdem paganorum quos pro fide servanda nobis in ipsorum conversacionis inicio ad catholicam fidem voluntarie tradiderunt et quia serenissime princeps ac domine graciose idem Witoldus non contentus in premissis traditorie peractis de die in diem amplius suis inopinatis machinacionibus et suggessionibus perversis christiantatem in partibus ordinis nostri eandem perperam defraudendo cum presidio paganorum totis viribus ad ultimum exterminium multipliciter nititur dampnificare vestre magnificencie hoc ipsum decrevimus referendum cum querela ut in hiis celsitudo vestra preclara quamquam absque fallo speramus nos et ordinem nostrum ymmo verius christiantatem sacram eo propicius dignetur prosequi benigno compassionis fervore meritum percepturi ab omnium retributore qui celsitudinis vestre graciam ad optata tempora feliciter conservare dignetur.
Datum in castro nostro Marienburg XXIIII die mensis Maii anno MCCCC primo.1
Inhaltliche Anmerkungen
1) 1401 Mai 24.
Zitieren dieser Edition: (1) virtuell: URL (http://www.spaetmittelalter.uni-hamburg.de/Urkundenbuch/pub/js-fs/js-fs127.htm) und Datum der Einsichtnahme; (2) im Druck: PrUB, JS-FS 127 (1401 Mai 24. Marienburg.)
Bearbeitungsstand: Text eingegeben (10. September 2003 Frauke Schmitz) – Datum überprüft (10. September 2003 Frauke Schmitz) – Text mit PrUB oder sonst Druck kollationiert (10. September 2003 Frauke Schmitz) – Text mit Or. kollationiert () – äußere Merkmale beschrieben ()

Datum der Erstanlage: Mittwoch, den 10. September 2003 — Letzte Änderung: 26. Januar 2009 von Jürgen Sarnowsky

Zurück zur Hamburger Homepage   / zurück zur Regestenliste für 1401