PrUB, DH 378

© Dieter Heckmann, Werder / Berlin (2009)


1428 Mai 27. o. O.
{Regest}
Hochmeister Paul von Rusdorf bekundet, dass er seine Beauftragten mit umfassenden Vollmachten ausgestattet hat, um zu Driesen mit den Bevollmächtigten des litauischen Großfürsten Witold eine Ausgleichsvereinbarung abzuschließen.
 

{Überlieferung}
A = Geheimes Staatsarchiv PK, XX. HA Hist. StA Königsberg, OBA, Nr. 5020.

{Drucklegungen}
---

{Diplomatische Erörterung des Stücks}
Revidiertes Konzept; zeitgenöss. Registraturverm. über Kopfzeile verso est no[ta]ta in libello; Altsign. Sch[ieblade] XVII No 51.



In nomine domini amen. Nos frater Paulus de Rusdorff(1) ordinis beate Marie Theut(o)nicorum etc. magister generalis notum facimus tenore presencium universis, quod nos de consensu et voluntate preceptorum nostrorum et nomine ordinis nostri omnibus melioribus iure forma et causa, quibus potuimus et debuimus, possumus et debemus citra tamen aliorum procuratorum nostrorum revocacionem fecimus, constituimus et sollempniter ordinavimus nostros veros legitimos et indubitatos procuratores, actores, factores, defensores et negociorum nostrorum, gestores ac nuncios speciales et generales - ita tamen, quod specialitas generalitati non deroget nec econtra, - videlicet A, b, c et d presentes; et onus huiusmodi procuracionis in se sponte suscipientes(a) et quemlibet eorum insolidum, ita, quod non sit melior condicio, occupant(es), sed quod unus vel plures eorum inceperit vel inceperint, alter eorundem prosequi mediare et finire, ad comparendum pro nobis et ordine nostro coram illustri et magnifico principe ac domino domino Alexandro alias Vvythavvdo(2) magno duce Lithvvanie et Russie tanquam iudice electo per serenissimum principem et dominum(b) dominum Vvladislaum(3) regem Polonie etc. ex una et nos et ordinem ex altera partibus in loco seu locis per ipsum dominum magnum ducem deputandum in causa et causis, quam et quas prefatus serenissimus princeps dominus Vvladislaus nobis et ordini nostro movet seu movere intendit, super castro Drysen(4) et eius territorio iuxta formam compromissi  (c)seu litterarum facultatum(c) desuper per eundem serenissimum principem dominum regem et nos datarum(d) et confectarum(e) necnon ad agendum et defendendum libellum seu libellos et quascumque peticiones summarias dandum et offerendum et produci seu offerri videndum et ex adverso oblatis respondendum, litem contestandum et contestar(i) videndum, iuramentum de calumpnia vitanda et veritate dicenda et alias quodlibet licitum et solitum iuramentum in animam nostram patrandum, quando et quociens postulat ordo iuris, ponendumque et articulandum, posicionibus et arti[cu]lis respondendum, testes, litteras, privilegia, instrumenta et quevis alia probacionum genera producendum et product(es) ex adverso obiciendum, testes contra nos productos iurare videndum contra ipsos et eorum dicta et quecumque producta dicendum et excipiendum, criminam et defectus oppondendum et probandum, terminos prorogandum, beneficium restitucionis in integrum et absolucionis petendum et obtinendum, replicandum, duplicandum et triplicandum, {Bl. 1v} attestaciones testium publicari videndum, partis adverse contumaciam et absenciam accusandum, in causa seu causis renunciandum et concludendum, sentenciam seu sentencias tam interlocutorias quam diffinitorias proferri petendum et audiendum(f), expensas taxari videndum et petendum et iurandum super eisdem, litteras recognitorias seu quitatorias dandum et recipiendum et super premissis omnibus et singulis transigendum, concordandum et componendum fide iuramente et pena vallandum et generaliter omnia et singula dicendum, faciendum, procurandum, gerendum et exercendum, que veri procuratores facere possent et que in premissis et circa premissa et quodlibet eorum et dependen(tium) et emergen(tium) ex eis necessaria fuerint seu eciam oportuna et que nos ipsi facerimus, dicerimus et exerceremus, si in premissis possemus personaliter interesse. Dantes et concedentes prenominatis dominis procuratoribus nostris et cuilibet eorum insolidum, plenam et liberam potestatem et speciale mandatum predicta omnia nostro et dicti dordinis nostri nominibus faciendum(g). Volentes dictos dominos procuratores nostros(h) ab omni onere satisdandi relevare promisimusque notario vel notariis publicis infrascriptis sollempniter stipulan(tes) nos ratum et firmum perpetue habituros, quidquid per dictos dominos procuratores nostros(i) vel ipsorum alterum actum, datum, gestum - (ut) fuerit - sive procuratum in premissis sub obligacione omnium bonorum nostrorum presencium et futurorum, necnon pro ipsis iudicio sisti et iudicatum solvi cum suis clausis universis. In quorum omnium fidem et testimonium presentes literas seu presens pub[li]cum instrumentum fieri et per notarium vel notarios pub[li]cos infrascriptos scribi et publicari et sigilli nostri appensione fecimus communiri. Datum et actum in castro nostro .. diocesis. Anno domini Mo CCCCo  vigesimooctavo indictione sexta die .. mensis .. hora .. pontificatus sanctissimi in Christo patris ac domini domini Martini(5) divina providencia pape quinti anno undecimo presentibus etc. testibus ad premissa vocatis et rogatis.

Et ego .. notarius quia dictorum procuratorum constitucioni omnibusque et sin[gu]lis premissis dum fierent et agerentur unacum prenotatis testibus presens interfui. Eaque sit fieri, vidi et audivi. Ideo huic pub[li]co instrumento per me conscripto me subscripsi ipsum(j) signo meo solito unacum appensione sigilli(k) magnifici domini Pauli magistri generalis ordinis Theutonicorum ac de mandato ipsius consignavi rogatus et requisitus in fidem et testimonium premissorum.


Textkritische Anmerkungen


(a)         Folgendes si non fuerint presentes tunc scribatur absentes tamquam presentes et quemlibet etc. am linken Zeilenrand.

(b)         Es folgt gestr. nostrum.

(c)-(c)     Am linken Zeilenrand.

(d)         Aus dati korr.

(e)         Aus confecti korr.

(f)        Folgendes Nota hic obmitttitur necessaria clausula de appelando et appellacione prosequenda propter reverenciam et applacenciam domini ducis; nichilominus tum post dari procuratoribus facultas appellandi privatim, ut solum facultas huiusmodi appareat ex (über gestr. ut) prothocollo et non ex isto ins(trument)o propter reverenciam ducis, ut supra am linken Zeilenrand.

(g)        Folgendes si placet addatur hec clausa procuratorem vel procuratores substituendum am rechten Zeilenrand.

(h)        Folgendes et si substitucio videtur tunc hic est etiam mentio facienda de substituendis am linken Zeilenrand.

(i)        Folgendes similiter hic de substituendis am linken Zeilenrand.

(j)        Über der Zeile.

(k)        Aus sigillo korr.



Inhaltliche Anmerkungen


(1)        Paul von Rusdorf, Hochmeister des DEutschen Ordens (1422-1441).

(2)        Großfürst Witold/Alexander von Litauen (*1344 - + 1430).

(3)        Wladislaw II. Jagiello, König von Polen (1386 - 1434).

(4)        Driesen, neumärkischer Ort an der Netze.

(5)        Papst Martin V. (1417-1431).


Zitieren dieser Edition: (1) virtuell: URL (http://www.spaetmittelalter.uni-hamburg.de/Urkundenbuch/pub/dh/dh378.htm) und Datum der Einsichtnahme; (2) im Druck: PrUB, DH 378 (1428 Mai 27. o. O.)
Bearbeitungsstand: Text eingegeben (D. Heckmann, 30.7.2009) - Datum überprüft (D. Heckmann, 30.7.2009) - Text mit PrUB oder sonst Druck kollationiert () - Text mit Or. kollationiert (D. Heckmann, 31.7.2009) äußere Merkmale beschrieben (D. Heckmann, 30.7.2009)
Datum der Erstanlage: Donnerstag, 30. Juli 2009 Letzte Änderung: 30. Juli 2009 von Dieter Heckmann

Zurück zur Hamburger Homepage  / zurück zur Regestenliste für 1428.