1304.05.13
E. venerande religionis et discretionis viro, amico suo in Christo predilecto, fratri I. Molay, magistro miliciae Templi in Cipria salutem et sincere dilectionis affectum.
Cum carus nobis in Christo vir providus et discretus frater Willelmus de la More, magister milicie Templi in Anglia quem propter ipsius probitatis et industrie aliarumque virtutum merita, quibus dinoscitur insigniri, fauore prosequi cupimus gratiose, ad vestram presenciam ad partes Cyprie ad mandatum vestrum de nostra licentia personaliter se divertat, deuocionem vestram affectuosis precibus requirimus et rogamus, quatinus eundem fratrem Willelmum, hunc nostrum rogatum proculdubio penitus ignorantem, habentes nostri intuitu specialiter comendatum ipsum curialiter et beniuole pertractare et ad regimen possessionum Templi predicti sub dominio nostro existencium cum celeritate qua fieri poterit ad honorem suum, quem augeri non inmerito corditer affectamus, remittere velitis feliciter expeditum.
Nouimus autem et vobis innotescimus pro constanti, quod negocia dicti Templi regimini ipsius Willelmi commissa intuitu persone eiusdem Willelmi, cum ob eius grata et laudabilia obsequia que nobis et regno nostro hactenus multipliciter impendat, tum ob grandem affeccionem quam confratres suos sub ipso constitutos erga eundem Willelmum ipsius gestu amicabili et honesta conuersacione exigentibus gerere dicitur et habere, consulcius ad utilitatem et honorem vestri et dicti Templi deducuntur et felicius pertractantur.
Ceterum quia per diuersas turbaciones guerrarum, quas vos latere non credimus, diu hactenus impediti fuimus ad partes Ierosolime profiscendi sicut in voto habuimus nouit Deus, ad quas quidem partes sedatis guerris predictis proponimus Dei adiutorio cum omni festinacione qua poterimus arripere iter nostrum, ad quod totaliter fiximus desiderium cordis nostri, placeat dilecioni vestre, de qua plene confidimus, nos de statu terre predicte et consilio vestro in hac parte per prefatum Willelmum litteratorie reddere certiores.
Datum apud Strynelyn XIII die Maii.
first adaptation 14.04.2012 Wolfgang Höll
not proofread /
for any comments: send me an e-mail Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
Back to the Calendar