1300.09.05

05 September, [1300]
James II of Aragón gives officials the order to requisition debts owed to the Jews of Monzón and he commands to refuse them justice.
- Barcelona, Archivio de la Corona de Aragón, reg. 332 fol. 93 Original Parchment - Edited: Forey no. XLII 412-13.

Vicario et curie Ilerde vel eius locum tenenti et universis aliis officialibus nostris ad quos presentes pervernerint.

Cum nos judeos Montissoni manuteneri et deffendi hactenus mandaverimus ac debita sua eis solvi fecerimus per omnia loca dominationis nostre sicut judeis aliis terre nostre, et nunc ad requisitionem per nos eis factam de subveniendo nobis de quadam peccunie quantitate ratione presentis guerre quam habemus cum Castellanis contradixerint nobis auxilium facere vel succurssum, vobis dicimus et mandamus quatenus unusquisque vestrum in locisj urisdictionis sibi comisse faciatis publice preconizari quod quicumque debuerint aliqua debita predictis judeis Montissoni manifestent ea vobis loco nostri sub pena corporis et averi, et vos ipsa debita exigatis et recuperetis ab eisdem debitoribus pro parte nostra, in illis tenebantur.

Mandamus etiam vobis quatenus predictis juedis Montissoni qui nobis in predicta necessitate inobedientes et rebelles se ut predicitur exibuerunt non faciatis fieri justicie complementum in suis petitionibus vel demandis, nec ipsos vel bona sua manuteneatis decetero seu etiam deffendatis.

Datum Cesarauguste nonas septenbris anno predicto.



first adaptation 21.01.2012 by Wolfgang Höll
not proofread /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar