1297.02.04

04 February, [1297]
Queen Blanche of Aragón gives orders for the exaction of the tax from those who are subordinate to the jurisdiction of the Temple.
- Barcelona, Archivo de la Corona de Aragón, parch. James II, no. 771 - Edited: Forey no. XXXIX 409-10.

Hoc est translatum sumptum fideliter a quadam littera papirea patenti illustrissime domine Blanche dei gratia regine Aragonum, sigillo eiusdem cereo in dorso eiusdem littere impresso sigillata, cuius tenor talis est: Blancha dei gratia regina Aragonum fidelibus suis Stephano de Cardona et Berengario de Manso bovateriis ultra flumen Lupricati et eorum substitutis salute et dilectionem.

Quamvis nos ordinaverimus et vobis scripserimus quod ab hominibus milicie Templi non exigeretis bovaticum tam de rebus mobilibus quam sedentibus quas tenerent pro domo milicie Templi vel pro quibuscumque aliis dominis, et quod terra tenentes seu campanerii qui terras et possessiones tenerent pro dicta domo milicie Templi solverent pro eisdem, eo quia non sunt homines eiusdem, postea deliberavimus cum nostro consilio diligenter et aliter ordinavimus secundum quod usitatum et observatum esse intelleximus super antedicto bovatico tempore illustrissimi domini Petri inclite memorie regis Aragonum, videlicet quod homines predicte milicie Templi non solvent bovaticum de aliquibus suis bonis mobilibus et semoventibus, in quibus specialiter intelligantur denarii, ubique ipsos habeant vel eisdem debeantur, et cetera mobilia que predicti homines Templi habeant, et quod ipsi homines Templi non solvent bovaticum de bonis sedentibus seu inmobilibus que teneant pro domo milicie Templi nec pro alodiis propriis que habeant ipsi homines milicie Templi.

Solvant tamen pro bonis sedentibus seu possessionibus que teneant pro aliis dominis.

Et quicumque terra tenentes seu campanerii licet non sint homines dicte domus milicie Templi non teneantur solver bovaticum supradictum pro his que tenent pro domo milicie Templi.

Predicta declaramus ut superius continentur ita quod ex declaration huiusmodi juri ipsius domini regis vel milicie Templi predicte vel hominum eiusdem in futurum aliquod prejudicium minime generetur.

Quare auctoritate domini regis et nostra vobis dicimus et mandamus quatenus declarationem et ordinationem predictam observetis et observari faciatis prout superius continentur.

Datum Barchione II. Nonas februarii anno domini M.CC.XC. sexton.

Signum Guillermi de Colle notarii Barchionis. Signum Bernardi Payares notarii Barchionis. Signum Nicholai de Samares notarii publici Barchionis qui hoc translatum sumptum fideliter a dicto suo originali scripsit et clausit VII. Idus februarii anno predicto cum litteris rasis et emendates in linea IIII. Ubi dicitur scripsimus et in V. ubi dicitur mi et in XI. Ubi dicitur pro.



first adaptation 30.01.2012 Wolfgang Höll /
not proofread /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar