1287.01.01

01 January, [1287]
Alfonso III musters the Templars for service against the Moors
- Barcelona, Archivo de la Corona de Aragón reg. 70, fol. 63 - Edited: Forey no. XXXI 403

Fratri Petro de Tous comendatori Miraveti locumque tenenti magistri domorum Templi in Aragonia et Catalonia. Quia pro certo interelleximus quod janeti et alii sarraceni inimici fidei christiane se parant ad veniendum et debellandum contra regnum nostrum Valencie, volentes ipsorum sarracenorum multitudini resistere [ne] propter defectum deffencionis regnum predictum valeat dissipari, dicimus et mandamus vobis ac vos requirimus et monemus quatenus visis presentibus omni excusatione posposita paretis vos et parari vestros fratres faciatis cum equis et armis et aliis apparatibus ac necessariis ad veniendum apud regnum Valencie et resistendum viriliter, cum ad hoc teneamini contra inimicos fidei sarracenos, et ibidem regnum nostrum taliter deffendatis quod adeo meritum […] sciatis pro certo quod nos de bonis que Templum habet in terra nostra tot et tanta occuparemus et acciperemus que large poterunt sufficere ad tenendos in frontaria regni predicti milites et alios cum armis paratos loco illorum quos vos tenemini ibi habere, quia proprie predecessores nostri vobis illa que dederunt concesserunt ut invenirent vos semper paratos ad defendendum terram christianorum contra inimicos nostros perfidos sarracenos.

Datum apud Maioricas kalendas januarii anno domini M. CC. LXXXX. Sexto.



first adaptation 27.02.2012 Wolfgang Höll /
not proofread
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar