1286.04.25

25 April, [1286]
Alfonso gives to officials and others the information that he has given Berenguer of Cardona, a Templar, permission to export six horses to outremer.
- Barcelona, Archivo de la Corona de Aragón reg. 66, fol. 62 - Edited: Forey no. XXX 402.

Universis officialibus et aliis etc. Noveritis nos de speciali gratia concessisse venerabili et dilecto nostro fratri Berengario de Cardona ordinis milicie Templi quod possit extrahere de terra nostra et ducere ad partes transmarinas in defensionem terre sancte sex equos. Quare mandamus vobis quatenus super extrahendis equis predictis de terra nostra et ducendis ad dictas partes nullum eidem vel latori presentium eius loco impedimentum vel contrarium faciatis racione alicuius prohibitionis in contrarium facte;

Presentes vero in confinibus regni nostri volumus retineri.

Datum Osce VII. Kalendas may.



first adaptation 27.02.2012 Wolfgang Höll /
not proofread
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar