1285.10.23.

23 October, 1285.
Pope Honorius IV to master and brethren of the Templars: declares all Templar privileges for valid, even if the Order did not use them until now out of negligence or lack of information, except privileges explicitly declared null and void. - NLM, Arch. 1128 [olim 1121], fol. 149r. Copy in register (
Bullarium rubeum) of the 15th century; parchment. - Edited Malteser Urkunden no. 349, 80; cf. Catalogue of the Records, VII, 107.

Honorius ep. s.s. [...] Magistro etc. [...]

Licet, sicut lecta coram nobis vestra petitio continebat, domus vestra privilegiis et indulgentiis apostolicis sit munita, illis tamen propter negligentiam uti hactenus omisistis in ejus prejudicium et gravamen. Quare super hoc petiistis eidem domui sedis apostolice providencia subveniri.

Nos igitur indempnitati prefate domus volentes in posterum precavere presentium vobis auctoritate concedimus, ut eisdem privilegiis et indulgentiis, dummodo eis non sit per prescriptiones vel alias legitime derogatum, negligentia seu omissione huiusmodi non obstante uti de cetero libere valeatis.

Nulli ergo etc.

Dat. Rome apud S. Sabinam 10. Kal. Novembris pontificatus anno I.



first adaptation 28.01.2009 Jürgen Sarnowsky / revised 28.01.2009 /
not proofread /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar