1285.05.09

09 May, [1285]
The Commander of Barcelona changes the rent to be paid for a manse at Gurb .
- Barcelona, Archivo de la Corona de Aragón parch. Peter III, no. 474 - Edited: Forey no. XXIX 400-402.

Sit notum cunctis quod nos frater Romeus Burgueti comendator domus milicie Templi Barchione cum consilio et assensu fratris R. de Trilano eiusdem ordinis gratis et ex certa scientia laudamus, approbamus, damus et stabilimus et ad certum censum redigimus per nos et successores nostros vobis Ferrario Paschalis et Berengarie uxori eius et vestris et progeniei atque posteritati vestre perpetuo ad bene colendum et meliorandum et ad habendum et tenendum omnique tempore in pace possidendum mansum nostrum de Serra cum omnibus honoribus, possessionibus cultis et heremis, in montibus et planis, per omnia loca, quem dicta domus milicie Templi per franchum alodium habet in parrochia Sancti Andree de Gurbo.

Predictum itaque mansum cum honoribus, possessionibus, tenedonibus cultis et heremis, in montibus et planis, per omnia loca, introitibus, exitibus et pertinentiis suis et arboribus diversi generis, prout melius et plenius tu et antecessores tui hucusque habuistis et tenuistis ad certos census et agraria, deinde vos et vestri et progenies atque posteritas vestra perpetuo habeatis, teneatis et possideatis ad subscriptum censum pacifice et quiete.

Sub tali tamen conditione quod vos et vestri sitis in dicto manso homines nostri proprii solidi et habitantes et affogati ad servicium et fidelitatem nostri et successorum nostrorum, et quod pro censu dicti mansi et barquerie et omnium honorum et pertinentiarum suarum et in compensiationem omnium agrariorum censuum exituum que dicta domus milicie Templi ibi percipere consuevit tribuatis vos et vestri nobis et successoribus nostris viginti et tres solidos monete Barchionensis de terno tantum, de quibus solvatis a primo festo medietatem et a primo festo natalis domini ad unum annum et deinde annuatim in eodem festo aliam medietatem;

Et nullum alium censum vel agrarium vos vel vestri teneamini nobis vel successoribus nostris dare nisi solum dictum censum viginti trium solidorum per terminos supradictos.

Constat enim quod utilius et melius est dicte domui milicie Templi habere et percipere annuatim predictum censum quam census vel agraria consueta.

In hiis autem non proclamentis ne faciatis vos et vestri alium dominum nis tantum nos et successores nostros.

Liceatque vobis et vestris post dies XXX., ex quo in nobis vel successoribus nostris faticati fueritis, predictam adquisitionem cum omni melioramento quod ibi feceritis vendere vel impignorare sive alienare vestro consimili et vestrorum;

Salvo tamen jure et dominio dicte domus milicie Templi.

Pro hac autem laudatione, approbatione, donatione et stabilimento habuimus et recepimus a vobis unam libram cere ad pondus Barchione.

Super quam quia bene paccati sumus renunciamus exveptioni rei non recepte.

Promitimus insuper vobisquod faciemus vos et vestros dictum stabilimentum cum omnibus melioramento quod ibi feceritis tenere, habere et possidere in pace perpetuo contra omnes personas.

Et pro hiis complendis obligamus vobis et vestris omnia bona nostre domus, quecumque sint et ubicumque;

Sic etiam quod a nobis vel successoribus nostris nunquam possitis demandari vel in causam trahi aut in aliquo conveniri in judicio vel extra pretextu deceptionis cum in veritate nulla sit vel aliis modis quibus posset dictum stabilimentum revocari.

Immo imponimus nobis et successoribus nostris in premissis silentium sempiternum.

Volentes et concedentes quod si aliquod instrumentum contra hoc decetero apparuerit non possit vobis vel vestris in aliquo obesse.

Ad hoc nos dicti conjuges laudantes et acceptantes dictum stabilimentum sub forma et conditionibus predictis promitimus vobis dicto comendatori sub obligatione omnium bonorum nostrorum solvere dictum censum annuatim per terminos supradictos.

Actum est hoc VII. Idus may anno domini M. CC.. LXXX. Quinto Signum F. Paschalis. Signum Berengarie uxoris eius, qui hoc firmamus.

Testes huius rei sunt Bernardus de Favario et Stephanus de Querchu presbiter.

Signum fratris Romei Burgeti comendatoris domus Templi Barchione qui hoc firmo salvo jure nostro.

Signum fratris R. de Trilano predicti qui hoc firmo. Signum Arnaldi de Favario sacerdotis et rectoris ecclesie Sancte Cecilie de Voltregano in cuius manu et posse hanc cartam firmavit predicta Berengaria anno predicto et VI. Kalendas julii, presentibus testibus Berengario de Podio, P. de Ecclesia et Jacobo de Rota.

Signum R. de Prato Vicensis canonici tenentis loci Berengarii de Pulcro Visu publici Vicensis notarii.

Signum Berengarii de Rimentol scriptoris jurati Vicensis scribanie sub Raymundo de Prato tenente locum Berengarii de Pulcro Visu publici Vicensis notarii in cuius posse hanc cartam sive hec omnia supradicta firmavit et laudavit dicta Berengaria XVII. kalendas decembris anno prefixo, presentibus testibus Andrea de Graello clerico Vicensi, P. Simonis et Berengario de Bassil scriptoribus.

Signum Nicholai de Samares notarii publici Barchionensis qui hoc scripsit et clausit cum litteris rasis et emendatis in linea VIII. ubi dicitur que et in X. ubi dicitur vos vel vestri, die et annio quo supra.



first adaptation 27.02.2012 Wolfgang Höll /
not proofread
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar