1280.09.22

22 September, [1280]
Record of a dispute about the Temple’'s right to certain churches in the diocese of Zaragoza.
- Madrid, Archivo Histórico Nacional, Sección de códices cód. 466, pp. 26-7. doc. 24 - Edited: Forey no. XXVII 399-400.

Noverint universsi quod die dominica X. kalendas octobris anno domini millesimo ducentesimo octuagesimo frater Raymundus de Pulcro Loco comendator de Villel conparuit coram reverendo patre in Christo domino Petro dei gratia episcopo Cesaraugustano et eidem ostendit duo translata duorum instrumentorum, in quibus videbatur contineri jus quod Templum dicitur habere in quibusdam ecclesiis et specialiter in ecclesiis de Serrion, de Alventosa, de Villestar, de Livres et de Riodeva, super quibus dictus dominus episcopus mandaverat per suas litteras dicto comendatori ut sibi inffra terminum in predictis litteris contentum ostenderet quo modo tenebat vel posidebat Templum ecclesias supradictas.

Unum quoque eorumdem instrumentorum sicut in suo translato facto per manum Johannis presbiteri manentis in castro Mirabeti incipiebat:

Quecumque pro religiosum quiete statuta sunt in sua debent stabilitate firmare, etc.; et finiebat:

Ego Arnaldus notarius mandato supradictorum hanc cartam scripsi et propria manu hoc signum feci.

Alter vero, sicut in suo translato facto per manum Garsie de Laurencio notarii Turolii aparebat, incipiebat:

Nunc et in eternum sit cunctis hoc manifestum quod ego P. die gratia Cesaraugustanus episcopus, etc.; et finiebat:

Petruis die gratia Cesaraugustanus episcopus, etc.

Quibus translatis in presentia et audientia dicti domini episcopi lectis, cum idem dominus episcopus noluerit credere eisdem translatis et dixit velle videre originalia instrumenta, per dictum comendatorem fuit dicto domino episcopo humiliter suplicatum ut terminum sibi in predictis litteris asignatum, cum esset valde brevis nec infra ipsum terminum largiorem predicto conpetentem asignaret;

Quod dictus dominus episcopus facere denegavit.

Testibus ad hec dompnis Petro Eximini de Ayerbe sacrista sedis Sancti Salvatoris Cesarauguste;

Egidio Sancii et Garsia de Vallibus canonicis eiusdem ecclesie;

Guillelmo de Alcala domino de Quinto et Michaele Petri de Januis, militibus;

Sancio precentore de Albarrazino et Garsia Guarini seniore, vicino Turolii, et Sancio Munyocii et magistro Bernaldo, vicario ecclesie de Villel;

Et me Raymundo de Laurencio publico Turolii notario qui predictis interfui et ad instantiam comendatoris predicti hoc scripsi et signum meum aposui et clausi die et anno prefixis scilicet in Cutanda.



first adaptation 28.02.2012 Wolfgang Höll /
not proofread
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar