1280.02.20.

20 January, 1280
Pope Nicolas IV to Master and Convent of the Templars: has sent Frater Pons de Broet who came to the apostolic see to explain the situation in the Holy Land to the king of Castile and Leon. Since Pons now cannot fulfill the administrative tasks he has taken over the Pope asks the Master and Convent to excuse him from his duties. - Archivio Segreto Vaticano, Register Nicolas IV, fol. 273r; Curiales, an III, no. 3. -- - Edited Registres Nicolas IV, no. 676, 307.

Magistri et conventui domus militiae Templi Jerosolimitani.

Dilectus filius Frater Pontius de Broet vestri ordinis cum quibusdam aliis ad sedem apostolicam destinatus ad exponendum nobis statum Terrae Sanctae ipsiusque negotium apud catholicos mundi principes sicut nobis videretur expediens ad prosequendum pro ipsius utilitate negotii promovenda, de mandato nostro ad presentiam carissimi in Christo filii nostri ... regem Castelle et Legionis illustris accedit. Ne igitur pro eo quod administrationen per, te fili magistri, sibi commissam omittit interim prosequi per se ipsum notam alicuius forsan transgressionis incurreret, hec vobis presentibus nuntiantes volumus et vestre devotioni per apostolica scripta mandamus quatinus ipsum habeatis de omissione huiusmodi excusatum.

Dat. Rome apud Sanctum Petrum X Kalendas Martii anno tertio.



first adaptation 22.10.2016 Jürgen Sarnowsky / revised 22.10.2016 /
not proofread /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar