1278.01.18

18 January, 1278
Pope Nicolas III confirms all privileges of the Templars given to them by popes, kings and princes.
- Paris, Archives nationales L 266, no. 1 - Edited: Registres Nicolas III, 1, no. 866, 393; Delaville, Cartulaire, III, no. 3647.

Nicolaus episcopus servus servorum Dei. Dilectis filiis magistro et fratribus domus militie Templi Jerosolimitani salutem cum apostolicam benedictionem.

Cum a nobis petitur quod est iustum et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut per id sollicitudinem nostri officii ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, omnibus libertates et immunitates a nostris praedecessoribus pontificis Romanis per privilegia vel indulgentias domui vestre seu vobis concessas necnon libertates et exemtiones secularium exactionum a regibus seu principibus ac aliis Christi fidelibus rationabiliter vobis indultas sicut eas juste ac pacifice ontinetis vobis et per vos eidem domui auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel, ei ausu temeratio contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Rome apud Sanctum Petrum, quindecimo kalendas Februarii, pontificatus nostri anno primo.



first adaptation 22.10.2016 Jürgen Sarnowsky /
not proofread
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar