1277.05.03

03 May, [1277]
The commander of Barbará buys a Moorish slave from Guilhem Sendre.
- Barcelona, Archivo de la Corona de Aragón parch. Peter III, no. 33 - Edited: Forey no. XXVI 389-399.

Sit notum cunctis quod ego Guillelmus Sendre junior civis Terrachonensis vendo vobis fratri Arnaldo Guarnerio comendatori de Barberano domus Templi et vestris pro undecim libris Barchionensis monete de terno, de quibus sum a vobis bene paccatus et ideo renuntio exceptioni non numerate pecunie et doli, quendam sarracenum album nomine Mahometh ut eum habeatis ad omnes vestras voluntates.

Teneor enim vobis et vestris quod non est furatus nec ablatus nec est de pace vel treuga nec habet morbum caducum.

Et de hiis et aliis, pro quibus tenetur quis pro sarraceno vendito, teneor ego vobis vendo.

Et ipsum sarracenum faciam vobis et vestris habere et tenere in pace contra omnes personas.

Et pro evictione et omnibus aliis predictis firmiter attendendis obligo vobis et vestris me et omnia bona mea habita et habenda.

Insuper dono inde vobis ac vestris firmanciam Guillelmum Segarre de Vallibus qui mecum et sine me de predictisomnibus vobis teneatur et vestris.

Et ego Guillelmus Sendre facio vobis fratri Arnaldo Guarnerio predicto et vestris hanc firmanciam sicut predictum est, obligando inde vobis et vestris me et omnes res meas habitas et habendas.

Et ne possim super predictis per exceptionem principalis venditoris preconveniendi juvari in aliquo vel defendi renuncio nove constitutioni.

Actum est hoc quinto nonas madii anno domini M. CC. LXX. septimo.

Signum mei Guillelmi Sendre. Signum Guillelmi Segarre, qui ambo hoc firmamus et laudamus. Signum Guillelmi de Tever. Signum Arnaldi Peladar. Signum Petri Simonis, testium.

Ego Petrus Vedelli publicus tabellio Terrachonensis sub Michaele Boter hoc scribi feci et clausi vice ipsius.

Ego Raimundus Vedelli hoc scripsi mandato Michaelis Boter Terrachonensis notarii die et anno prefixis.



first adaptation 28.02.2012 Wolfgang Höll /
not proofread
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar