1270.06.00.
Ludovicus, Dei gratia Francorum rex, ballivis et vicecomitibus suis per totam Normanniam constitutis, ad quos presentes littere pervenerint, salutem.
Quia dilectis nobis in Xpisto fratres ordinis militie Templi ac homines et residentes suos teneri volumus et servari in franchisiis, usibus et consuetudinibus suis, quibus rationabiliter usi fuerunt temporibus felice recordationis regis Philippi, avi nostri, regis Ludovci, genitoris nostri, et tempore quo alias transfretavimus in subsidium Terre Sancte, vobis nostris damus litteris presentibus in mandatis(a) quatinus in locis et balliviis vestris uti permittatis eosdem pacifice et quiete omnibus juribus, usibus, consuetudinibus et libertatibus suis, quibus ipsos uti noveritis pacifice temporibus supradictis, nec ipsos Templarios aut homines seu residentes eorum super hiis indebite molestetis seu permittatis aliquatenus molestari, salvo in omnibus jure nostro ac etiam alieno.
Actum apud Vallem Veridem, anno Domini M° CC° LXX°, mense Junio.
___________________________________________
first adaptation 05.02.2009 Jürgen Sarnowsky / revised 05.02.2009 /
not proofread /
for any comments: send me an e-mail Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
Back to the Calendar