1268.03.19

19 March, [1268]
King James I. grants the Temple the right to hold a weekly market at Castellote
- Madrid, Archivo Histórico Nacional, Sección de códices cód. 689, pp. 4-5. doc. 3 - Edited: Forey no. XXV 397-398.

Noverint universi quod nos Jacobus dei gratia rex Aragonum, Mayoricarum et Valencie, comes Barchione et Urgelli et dominus Montispressulani per nos et per nostros damus et concedimus vobis venerabili et dilceto nostro fratri A. de Castro Novo magistro milicie Templi et fratribus eiusdem domus Templi et successoribus vestris in perpetuum mercatum in villa vestra que vocatur Castellotus.

Ita scilicet quod de cetero in perpetuum in unquaque die sabbati qualibet septimana teneatur et possit teneri et congregari mercatum in dicta villa libere et salve atque secure, et possint ibi vendi omnia que in mercato venduntur, et quilibet ad ipsum mercatum venientes possint vendere et ibidem res et merces eorum sicut ad mercatos allios terre nostre consueverunt et possunt vendere.

Et recipiatis ibidem racione ipsius mercati ea iura que in aliis mercatis que nos dedimus in terra nostra recipiuntur.

Nos autem recipimus et constituimus sub firma custodia nostra, proteccione, comenda et guidatico speciali omnes homines et mulieres qui et que ad dictum mercatum venient cum omnibus bestiariis seu bestiis grossis eorum et minutis et cum pane et vino ac quibuslibet aliis rebus et mercibus suisque quos ad dictum mercatum adducent vel inde extrahent seu portabunt, in eundo scilicet vel veniendo ad dictum mercatum et stando ibidem et redeundo.

Ita videlicet quod nullus de nostri gratia confidens qudeat ipsos homines vel mulieres ad dictum mercatum venientes seu inde redeuntes vel aliquas res vel merces suas quas ad dictum mercatum adducent vel inde extraent seu portabunt invadere, cape, detinere, impedire, marcare, offendere vel gravare culpa, crimine seu debito alieno, nisi homicide fuerint vel proditores manifesti vel debitores vel fidejussores pro aliis fuerint manifesti, nec in his etiam cassibus nisi prius in ipsis facta inventa fuerit de directo.

Quicumque autem contra hoc presens guidaticum nostrum venire temtaverint iram et indignacionem nostram et penam quingentorum aureorum se noverint incursurum, dampno eis illato primitus et integre restituo.

Mandantes firmiter vicariis, baiulis, civiis et universis aliis oficialibus et supditis nostris presentibus et futuris quod predicta firma habeant et observent ac faciant observari et non contra veniant nec aliquod contra venire permitant aliqua racione.

Datum Algirize XIIII. Kalendas aprilis anno domini M. CC: LX. Septimo.

Signum Jacobi dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Vallencie, comitis Barchione et Urgelli et domini Montispessulani. Testes sunt Jacobus de CErvaria, Bernardus G. de Entenza, Jacebericus de Castro Novo, Gueraldonus de Capraria, G. de Angularia.

Signum Bartolomei de Píta qui de mandato domini regis hec scribi fecit et clausit loco, die et anno prefixis.



first adaptation 28.02.2012 Wolfgang Höll /
not proofread
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar