1265.09.08.

8 September, 1265.
Pope Clement IV to master and brethren of the Templars: renews the exemption of the order from any surcharge for the grazing of their cattle on alien land.
- Valletta, National Library of Malta, Arch. 1128 [olim 1121], fol. 70r-v. Copy in register, Bullarium rubeum. - Edited: Prutz, Malteser Urkunden, no. 341, pp. 78-79.

Clemens episcopus servus servorum dei dilectis filiis magistro et fratribus militie Templi Jerosolimitani salutem et apostolicam benedictionem.

Eo vobis quilibet favorabilior esse debet, quo vos specialius contra impugnatores nominis christiani pro fidei defensione sub religionis habitu dimicando personas vestras morti exponere non timetis. Sane sicut nobis exponere curavistis, contingit interdum vestra animalia per aliqua transeundo territoria vel pascendo in eis illis, quorum sunt huiusmodi territoria, dampna dare, quorum occasione dampnorum post congruam satisfactionem prestitam de eisdem locorum domini bannum a vobis exigunt et {79} extorquent.

Nos itaque vestris precibus inclinati, ut, postquam a vobis de huiusmodi dampnis sufficiens satisfactio fuerit prestita ea passis, pretextu banni propter hoc aliquid alicui domino vel alii solvere non teneamini seu ad id compelli ab aliquo valeatis, ad instar felicis recordationis Innocentii et Alexandri predecessorum nostrorum Romanorum pontificum auctoritate vobis presentium indulgemus.

Nulli ergo omnino hominum liceat etc.

Datum Assisii 6. Id. Septembris, pontificatus nostri anno primo.



first adaptation 12.08.2022 Jürgen Sarnowsky /
proofread
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar