1265.07.04.

4 July, 1265.
Pope Clement IV to the archbishops, bishops, abbots and other prelates: admonishes them to be more ready to act against any infringement of the Templar's rights from the side of their priests; orders to punish the priests for their offences against the Templars with excommunication and interdict and not to reverse the sentences without the order's consent and before satisfaction is given.
- Valletta, National Library of Malta, Arch. 10, 27. Original. - Edited: Prutz, Malteser Urkunden, no. 333, pp. 28, 77.

Clemens episcopus etc. venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis et dilectis filiis abbatibus, prioribus, decanis, archidiaconis et aliis ecclesiarum prelatis, ad quos littere iste pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum ab religiosorum virorum pressuris et molestiis ii, quorum pedes celeres sunt ad malum, severitate debeant ecclesiastica cohibere et inferiorum culpe merito ad prelatos desides referantur, quia facientis culpam habet, qui quod potest corrigere negligit emendare, miramur, sicut possumus de ratione mirari, quod, sicut dilectis filiis fratribus domus militie Templi Jerosolimitani significantibus accepimus, parrochianos vestros, de quibus apud vos querelam deponunt, non compellitis ad iustitiam exhibendam. Si vero aliquos interdum excommunicationi vel interdicto supponitis, sententiam vestram remittitis fratribus inconsultis, satisfactione congrua pretermissa.

Quia igitur sustinere nolumus incorrectum, quod in vestrum et subjectorum vestrorum periculum attemptatur, universitati vestre per apostolica scripta mandamus atque precipimus, quatinus cum a jam dictis fratribus de parrochianis vestris querelam acceperitis, eos ad exhibendam iustitiam omni gratia et timore postposito, contradictione quoque et appellatione remota ecclesiastica districtione cogatis, attentive provisuri, ne sententiam, quam tuleritis, fratribus ignorantibus absque satisfactione congrua relaxetis, scituri a vobis dampna ipsorum districtius requirenda, si preceptum nostrum neglexeritis, quod non credimus, adimplere.

Datum Perusii 4. Non. Julii, pontificatus nostri anno primo.



first adaptation 11.08.2022 Jürgen Sarnowsky /
proofread
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar