1265.04.22.
Clemens episcopus servus servorum dei dilecto filio [...] abbati Sancti Guillermi de Desertis Lodovensis dioecesis salutem et apostolicam benedictionem.
Pervenit ad audientiam nostram, quod tam dilecti filii [...] preceptor et fratres domus militie Templi in Provincia quam predecessores eorum decimas, terras, possessiones, domos, vineas, redditus et quedam alia bona ipsius domus datis super hoc litteris, factis renuntiationibus et prestitis juramentis necnon et penis adiectis in enormem lesionem domus eiusdem nonnullis clericis et laicis, {75} aliquibus eorum ad vitam, quibusdam vero ad non modicum tempus ac aliis perpetuo ad firmam vel sub censu annuo concesserunt, quorum aliqui super hiis litteras confirmationis in forma communi dicuntur a sede apostolica impetrasse.
Quia vero nostra interest lesis religiosis domibus subvenire, discretioni tue per apostoIica scripta mandamus, quatinus ea, que de bonis eiusdem domus per concessiones huiusmodi alienata inveneris illicite vel distracta, non obstantibus litterid, renuntiationibus, iuramentis et confirmationibus supradictis ad ius et proprietatem predicte domus studeas legitime revocare, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo, non obstante si aliquibus a sede predicta indultum existat, quod interdici, supendi vel excommunicari aut extra certa loca ad iudicium trahi non possint, per litteras sedis ipsius non facientes pIenam et expressam de indultu huiusmodi mentionem. Testes autem, qui fuerunt nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, censura simili appellatione cessante compellas veritati testimonium perhibere.
Datum Perusii X. Kal. Maij, pontificatus nostri anno primo.
first adaptation 10.08.2022 Jürgen Sarnowsky /
proofread
for any comments: send me an e-mail Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
Back to the Calendar