1262.02.06.
Urbanus episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis ac dilectis filiis aliis ecclesiarum prelatis, ad quos littere iste pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem.
Eis precipue ac specialiter imminet religiosorum virorum iura defendere, quibus sollicitudinis pastoralis onus noscitur superna dispositione commissum. Inde est, quod religiosos viros fratres militie Templi, qui pro fratribus suis animas ponere non formidant, volentes ab incursibus improborum sollicitudine pastorali defendere ac eorum iura conservare integra penitus et illesa ad inster felicis recordationis Alexandri III, Innocentii IV, Alexandri IV Romanorum pontificum predecessorum nostrorum universitati vestre per apostolica scripta mandamus atque precipimus, quatinus si qui parochianorum vestrorum servientes predictorum fratrum capere seu verberare vel eorum animalia seu possessiones diripere iniqua temeritate presumpserint et a vobis commoniti ablata iam dictis fratribus noluerint restituere et de illatis iniuriis dignam satisfactionem prestare, eos vinculo anathematis innodetis et tam diu sub sententia teneatis, donec jam dictis fratribus ea, que eis nequiter abstulerunt, cum integritate restituant et de illatis injuriis satisfactionem exhibeant competentem.
Datum Viterbii 7 Id. Februarii, anno pontificatus nostri primo.
first adaptation 08.08.2022 Jürgen Sarnowsky /
proofread
for any comments: send me an e-mail Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
Back to the Calendar