1262.01.25.
Urbanus episcopus servus servorum dei dilectis filiis magistro etc.
Meritis sacre vestre religionis inducimur, ut favoris benigni gratia vos jugiter prosequentes paci et tranquillitati vestre, ne jurgiorum concutiatur procellis, imposterum consulamus. Lecta siquidem nobis universitatis vestre petitio continebat, quod licet ordini vestro a sede apostolica sit indultum, ne per litteras eiusdem sedis conveniri possitis, que de ordine vestro non fecerint mentionem, nonnulli tamen ecclesiarum prelati et judices vestris libertatibus invidentes, cum aliquas litteras sedis apostolice predicte ad eos impetrari contingit, in quibus generaliter continetur, quod non obstantibus aliquibus privilegiis seu indulgentiis tam exempti quam non exempti cuiuscunque ordinis a sede nominata concessis, per quas attribute ipsis jurisdictionis explicatio impediri valeat vel differri, et de quibus oporteat mentionem fieri in commissis eis negotiis per litteras ipsas, procedant in vos {69} jurisdictionem indebitam vendicare necnon litterarum ipsarum pretextis vos evocare coram se ad judicium non verentur in totius vestri ordinis magnum prejudicium et gravamen.
Super quo subveniri vobis per apostolice sedis auxilium humiliter postulastis. Nos igitur vestris devotis supplicationibus favorabiliter annuentes, ne huiusmodi littere ad predictura extendantur indultum nec per eas eidem indulta in aliquo derogetur, ad instar felicis recordationis Alexandri pape predecessoris nostri auctoritate vobis presentium indulgemus.
Nulli ergo etc.
Datum Anagnie 8 Kal. Februarii, pontificatus anno I.
first adaptation 08.08.2022 Jürgen Sarnowsky /
proofread
for any comments: send me an e-mail Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
Back to the Calendar