1260.00.00

[1260]
Duke Henry III of Silesia frees the hides of Wigo in Bankau which he holds from the Templars from every direct tax. - Or. dep. Breslau StA Rep. 66 (Breslau, Matthiasstift) Nr. 7c (A) Reg.: SR 1036
Edited Lüpke no.46, p.45

IN NOMINE DOMINI AMEN.

Nos Heinricus dei gratia dux Slesie notum esse volumus tam presentibus quam futuris, quod Wigoni exhibitori presentium gratiam contulimus specialem, videlicet ut de mansis, quos in villa, que Bankowe vocatur, a Cruciferis liebere possidet, nullam nobis exactionem tribuat, set quemadmodum a prefatis Cruciferis sortes suas liberas obtinuit, sic a nobis ab omni exactione provinciali penitus sit immunis.

Ita quoque, si in hereditate Cruciferorum a nobis et ad mandatum nostrum fiat petitio qualiscumque, volumus, ut, quantum sibi cedit, nobis tanto minus modis omnibus serviatur.

Gratiam quoque, quam sibi fecimus, uxori sue et pueris eius, si obierit, confirmamus.

Super quo ipsum presenti munimus littera apensione nostri sigilli diligentius roborata. Dat. in Olesniz curia Cruciferorum anno domini M CC sexagesimo, presente fratre nostro Cunrado illustri duce Slesie, fratre Achille et Brunone et magistro Walthero aliis quoque multis.



first adaptation 26.07.2012 Wolfgang Höll
not proofread /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar