1257.09.26

26 September [1257]
Pope Alexander IV. reconfirms the donations of various possessions from Polish noblemen to the Temple. - Or. dep. Berlin Historisches Seminar der Universität (A) Archiv-Reg.: A fol. 11 (ad 1258); K1 Nr. 131 (without date)
Edited Lüpke no.43, p.43

Alexander episcopus servus servorum dei dilectis filiis .. preceptori et fratribus domus militie Templi in alamannia et Sclavia salutem et apostolicam benedictionem.

Cum a nobis petitur, quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum.

Sane petitio vestra nobis exhibita continebat, quod clare memorie Wolodezlaus et Henricus duces Polonie ac heredes et successores ipsorum aliique nobiles illarum partium quasdam villas, terras, possessiones et res alias iure proprietatis spectantes ad ipsos vobis et ditioni vestre pieta[tis] intuitu contulerun[t], pro[ut in lit]eris inde confectis dicitur plenius contineri.

Nos itaque vestris supplicationibus inclinati concessiones huiusmodi, sicut pie ac provide facte sunt, ratas habentes et gratas [e]as non obs[tante], quod quondam Fredericus olim Romanorum imperator [ista] suo dominio non subiecta, infra que premissa consistunt, aliis de facto, cum presentis scripti patrocinio communimus.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire.

Si quis autem hoc attempta[re] presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolurum eius se noverit incursum.

Datum Viterbii VI kalendas octobris, pontificatus nostri anno te[rcio].



first adaptation 26.07.2012 Wolfgang Höll
not proofread /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar