1257.03.17.

17 March, 1257.
Alexander IV to master and brethren of the Templars: grants that the partly repeal of the privileges of those exempt from the regular ecclesiastical courts does not have effect on the order.
- Valletta, National Library of Malta, Arch. 1128 [olim 1121], fol. 167r. Copy in register, Bullarium rubeum. - Edited: Prutz, Malteser Urkunden, no. 288, pp. 66-67.

Quod revocatio privilegiorum exemptorum olim facta ad prlvilegia nostra non extenditur.

Alexander episcopus servus servorum dei dilectis filiis magistro et fratribus domus militie Templi salutem et apostolicam benedictionem.

Quia nonnullis personis tam ecclesiasticis quam secularibus quod interdici, suspendi vel excommunicari aut quod eorum terre subici ecclesiastico interdicto non possent, quibusdam quidem ad certum tempus, quibusdam autem sine temporis determinatione a sede apostolica dicebatur esse indultum, propter quod a talibus multa sumebantur malignandi materia et audatia delinquendi, nos super hoc providere volentes, omnia huiusmodi apostolica indulta quibuscunque concessa personis, in quantuni per ea ordinariorum impediebatur jurisdictio, restringebatur vel etiam artabatur, totaliter de fratrum nostrorum consilio duximus revocanda, ita quod iidem ordinarii in personas et terras ipsas exceptis regibus et reginia et quibusdam personis sublimibus, quos excepimus in revocatione predicta, jurisdictionem taliter indultis nequaquam exstantibus valeant, prout ad vos pertinet, exercere.

Unde cum huiusmodi revocatio in vestrum et privilegiorum vestrorum videatur redundare dispendium, nobis humiliter supplicastis, ut providere super hoc vobis paterna sollicitudine curaremus. Nos autem scire vos volumus, quod intentionis nostre non exstitit nec existit privilegiis et indulgentiis exemptionis vestre quoad hoc per huiusmodi revocationem nostram in aliquo derogare.

Datum Laterani 16. Kal. Aprilis pontificatus anno IIIo.



first adaptation 05.08.2022 Jürgen Sarnowsky /
proofread
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar