1257.03.09.

9 March, 1257.
Alexander IV to master and brethren of the Templars: declares that due to their merits for the defence of the Holy Land the archbishops, bishops and others are not allowed to demand more than originally conceded.
- Valletta, National Library of Malta, Arch. 1128 [olim 1121], fol. 158r-v. Copy in register, Bullarium rubeum. - Edited: Prutz, Malteser Urkunden, no. 287, pp. 65-66.

Quod episcopi et prelati non possunt petere aliud quam sui predecessores habuerunt.

Alexander episcopus etc. dilectis filiis magistro et fratribus domus militie Templi salutem et apostolicam benedictionem.

Ante oculos mentis nostre habemus cotidie necessitatem terre sancte maximam. Non enim possumus nec debemus casus ipsius miserabiles oblivisci et ideo ad devotionis vestre favorem, cum pro subventione terre predicte nec personis vestris parcatis nec rebus, sicut est hoc tempore opportunum, valde gratanter aspicimus et dignis vos laudibus exinde commendamus.

Quia vero, sicut eiusdem negotium terre maius subsidium exigit et vos ei magis ac habundantius subvenitis et ampliorem promereamini dilectionem, gratiam et favorem, cum ita viscera pietatis et compassionis expandatis ad dictum negotium, ut a nobis et aliis vos oporteat ad tante caritatis opus liberaliter adjuvari, iura vestra, quantum nobis gratia divina concedit, integra et inconcussa servare proponimus et vobis benignitatis nostre habundantiam in benedictionibus dulcedinis exhibere.

Quapropter, in domino dilecti filii, quieti et tranquillitati vestre providere volentes auctoritate vobis presentium, vestris inclinati supplicationibus, indulgemus, ut archiepiscopi, episcopi et alii ecclesiarum {66} prelati in vobis et vestris, quas habetis et tenetis, ecclesiis, salva procuratione, si qua debetur iisdem, eo tantummodo sint iure contenti, quod ipsi et predecessores eorum a vobis et predecessoribus vestris noscuntur hactenus habuisse. Quodsi amplius petere vel extorquere contenderint, vobis id liceat auctoritate sedis apostolice denegare.

Nulli ergo omnino et.

Datum Laterani 7. Id. Marcii pontificatus anno tertio.



first adaptation 05.08.2022 Jürgen Sarnowsky /
proofread
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar