1255.07.31.

31 July, 1255.
Alexander IV to thr Templars: forbids the alienation of properties of the Templars by members of other orders, especially Cistercians.
- Valletta, National Library of Malta, Arch. 1128 [olim 1121], fol. 139v-140r. Copy in register, Bullarium rubeum. - Edited: Prutz, Malteser Urkunden, no. 264, pp. 62-63.

Alexander episcopus servus servorum dei dilectis filiis magistro et fratribus militie Templi in Francia salutem et apostolicam benedictionem.

Cum sicut ex parte devotionis vestre fuit auribus nostris intimatum, quidam abbates, priores et monachi Cisterciensis ordinis et alii viri religiosi terras, possessiones et redditus ad vestrum dominium pertinentes a vestris hominibus comparare et appropriare sint vobis invitis in vestrum gravamen et prejudicium non formident, nos vobis et vestri dominii indempnitatibus precavere, quantum cum deo et honestate possumus, cupientes, ne talia de cetero ab aliquibus attemptentur, ad instar felicis Honorii pape predecessoris nostri auctoritate presentium districtim inhibemus.

Nulli ergo omnino hominum liceat etc.

Datum Anagnie 2 Kal. Augusti, pontificatus anno I.




first adaptation 03.08.2022 Jürgen Sarnowsky /
proofread
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar