1255.07.23.

23 July, 1255.
Alexander IV renews the privilege of Alexander III that allowed the Templars to admit priests to serve in their convents and that regulated their status.
- Valletta, National Library of Malta, Arch. 1128 [olim 1121], 158v-159r. Copy in register, Bullarium rubeum. - Edited: Prutz, Malteser Urkunden, no. 262, pp. 61-62.

De susceptione clericorum et sacerdotum in religione Templi.

Alexander episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus patriarchis, archiepiscopis, episcopis et dilectis filiis clericis et laicis Dei fidelibus, ad quos littere iste pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem.

Quam sit utilis et necessaria non solum orientali, veram etiam universali dei ecclesie sacra Templi Jerosolimitani militia, cum universus fere orbis liquide recognoscat, discretioni vestre, prout credimus, non exstat incognitum. Ipsius igitur laudabilia studia et sacrum propositum debitis amminiculis prosequi et, quantum in nobis est, auxiliante domino ad meliora provehere et suscepti regiminis cura nos impellit et fraterna caritas subministrat.

Proinde inter cetera, quae eis nostre sunt auctoritatis privilegio confirmata, nichilominus eis licentiam dedimus honestos clericos et sacerdotes secundum deum, quantum ad eorum scientiam ordinatos, undecunque ad eos venientes suscipere et tam in principali domo eorum quam etiam in obedientiis suis et locis sibi subditis secum habere, dummodo si e vicinio sunt, eos a propriis episcopis expetant iidemque nulli alii professioni vel ordini teneantur obnoxii.

Quodsi episcopi eos concedere forte noluerint, nichilominus tamen auctoritate sancte Romane ecclesie eos suscipiendi et retinendi Iicentiam habeant. Si vero aliqui eorum post factam professionem turbatores religionis aut domus seu etiam inutiles apparuerint, liceat vobis eis Iicentiam dare et loco eorum alios idoneos substituere, qui etiam unius anni spacio in eorum societate probentur, quo peracto, si mores eorum hoc exegerint et ad eorum servitium utiles inventi fuerint, tunc demum professionem faciant regulariter vivendi et magistro suo obediendi, ita tamen, ut eundem victum et vestitum habeant necnon lectisternia, excepto eo, quod clausa vestimenta portabunt.

Sed nec ipsis liceat de capitulo vel cura domus sue se temere intromittere, nisi quantum ab eis ipsis fuerit injunctum. Curam quoque animarum tantum habeant, quantum ab ipsis fuerint requisiti. Preterea nulli persone extra suum capitulum sint subjecti, quin potius dilecto filio magistro et prelato suo eiusque successoribus in omnibus et per omnia deferant obedientiam. Precipimus insuper, ut ordinationes eorum clericorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a quocunque maluerint catholico episcopo suscipiant, siquidem gratiam apostolice sedis habuerint, qui nimirum nostra fultus auctoritate, quod postulatur, indulgeat.

Eosdem vero pro pecunia vel auro predicare ipsosque pro eiusmodi causas mittere interdicimus, nisi forte magister Templi, qui pro tempore fuerit, certis ex causis id faciendum esse providerit. Quicunque sane ex his in eorum collegio suscipientur, stabilitatem loci, conversionem morum seque militaturos domino diebus vite sue sub obedientia magistri Templi posito scripto super altare, in quo contineantur ista, promittant.

Quocirca ad instar felicis recordationis Alexandri pape predecessoris nostri universitati vestre presentium auctoritate mandamus et mandando precipimus, quatinus super hiis vel aliis, que ipsis per nostra privilegia sunt roborata, nullam eis contrarietatem vel molestiam inferatis aut ab aliis permittatis inferri, quin potius, si beati Petri et nostram gratiam cupitis obtinere, hec ipsa irrefragibiliter observetis.

Datum Anagnie 10. Kal. Augusti, pontificatus anno I




first adaptation 02.08.2022 Jürgen Sarnowsky /
proofread
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar