1253.07.11.

11 July, 1253.
Alexander IV confirms the exemption of the Templars from the ecclesiastical jurisdiction to which even those are subjected who are regularly exempt.
- Valletta, National Library of Malta, Arch. 1128 [olim 1121], fol. 165v. Copy in register, Bullarium rubeum. - Edited: Prutz, Malteser Urkunden, no. 255, pp. 59-60; cf. TS1253.03.02.

Alexander episcopus servus servorum dei dilectis filiis magistro et fratribus militie templi Jerosolimitani salutem et apostolicam benedictionem.

Cum felicis recordationis Innocentius papa predecessor noster olim duxerit statuendum, ut exempti quantumcunque gaudeant libertate, nichilominus tamen ratione delicti seu contractus aut rei, de qua contra ipsos agitur, rite possint coram locorum ordinariis conveniri et illi; quoad hoc suam in ipsos jurisdictionem, prout jus exigit, exercere, vos dubitantes, ne per constitutionem huiusmodi libertatibus et immunitatibus vobis et ordini vestro per privilegia et indulgentias ab apostolice sede concessas prejudicari valeat, nobis humiliter supplicastis, ut providere super hoc indempnitati vestre patema dollicitudine curaremus.

Quia vero eiusdem ordinis sacra religio vos sic apud nos dignos favore constituit, ut nobis votivum existat, vos ab omnibus, per que vobis possint provenire dispendia, immunes libenti animo preservare, auctoritate vobis presentium indulgemus, ut occasione constitutionis huiusmodi nullum eisdem libertatibus et immunitatibus imposterum prejudicium generetur. Nulli ergo etc.

Datum Anagnie 5. Id. Augusti pontificatus anno I.




first adaptation 01.08.2022 Jürgen Sarnowsky /
proofread
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar