1249.08.11

11 August [1249]
Pope Innocent IV confirms to the Templars all their possessions in the diocese of Cammin. - Or. Olim: Berlin GStA Templerorden Nr. 14 (A), bull lost. - Löckel-Reg.: LK p. 14‘-15. - Edited Lüpke no.35 p.37

Innocentius episcopus servus servorum die dilectis filiis… preceptori et fratribus militie Templi in Alamannia et Sclauia salutem et apostolicam benedictionem.

Religionis vestre promeretur honestas, ut in hiis, que profectum vestrum respiciunt, sit vobis sedes apostolica favorabilis et benigna.

Eapropter, dilecti in domino filii, vestris iustis postulationibus inclinati decimas, villas, lacus, possessiones et alia bona, que vobis in Caminensi diocesi pia liberalitate fidelium in perpetuam elemosinam rationabiliter sunt concessa, sicut ea iuste ac pacifice possidetis et in litteris confectis exinde plenius dicitur contineri, vobis et per vos domui vestre auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire.

Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.

Datum Lugduni III idus augusti, pontificatus nostri anno septimo.



first adaptation 02.06.2012 Wolfgang Höll
not proofread /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar