1249.07.29

29 July [1249]
Pope Innocent IV. confirms the donation of the possessions in the diocese of Lebus by Duke Henry I of Silesia and Poland to the Templars. - Or. olim Berlin GStA Templerorden Nr. 13 (A) Löckel-Reg.: LK p. 14‘-15; ad 1250.
Edited Lüpke no.34, p.36

INNOCENTIUS episcopus servus servorum die dilectis filiis… magistro et fratribus militie Templi in Alamania et Polonia salutem et apostolicam benedictionem.

Cum a nobis petitur, quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit racionis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducantur effectum.

Cum itaque, sicut nobis exponere curavistis, clare memorie Henricus dux Zlesie et Polonie quasdam terras, villas, possessiones et res alias ad se spectantes in diocesi Lubusensi sitas pia liberalitate vobis pro suorum peccatorum remedio in puram et perpetuam helymosinam duxerit concedendas, prout in ipsisus litteris inde confectis dicitur plenius contineri, nos vestris precibus inclinati, quod a dicto duce pie ac provide factum est in hac parte et in alterius preiudicium non redundat, auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmamtionis infringere vel ei ausu temerario contraire.

Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursum.

Dat. Lugduni IIII kal. Augusti, pontificatus nostri anno septimo.



first adaptation 02.06.2012 Wolfgang Höll
not proofread /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar