1249.07.25

July 25th [1249]
Pope Innocent IV confirms master and brethren of the Temple in Germany and Poland all the liberties granted to them until now. - Or. olim Küstrin AKA, later private possesson S.J. Ehrhardt (A), Löckel-Reg.: LK p. 15 (ad 1250). - Edited Lüpke no.33, p.35

Innocentius episcopus servus servorum dei dilectis filiis… magistro et fratribus militie Templi in Alamania et Polonia salutem et apostolicam benedictionem.

Iustis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota, que a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere.

Eapropter, dilecti in domino filii, vestris iustis postulationibus inclinati libertates et immunitates a predecessoribus nostris Romanis pontificibus vobis iusto officio variasque libertates et exemptiones secularium exactionum a regibus et principibus vel aliis Christi fidelibus rationabiliter vobis indultas, sicut eas iuste et pacifice obtinetis, vobis auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire.Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.

Datum Lugduni VIII kalendas augusti, pontificatus nostri anno septimo.



first adaptation 02.06.2012 Wolfgang Höll
not proofread /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar