1244.00.00

[1244]
Bishop Henry of Lebus concludes a contract with the Temple over the tenth from 6 aratra in Zielenzig. - Or. Dep. Küstrin AKA; Löckel-Reg.: LK p. 14‘, Marchia ill. P. 190. - Edited Lüpke no.28, p.31

In nomine domini amen.

Hominum modernorum facta perspicientes oblivionis nube fuscari utendum duximus scriptis in titulum diuturne recordationis.

Igitur nos Henricus dei gratia Lubucensis episcopus notum fieri volumus presentibus et futuris, quod nos consentientibus fratribus capituli nostri ad petitionem venerabilis fratris Gevehardi magistri domorum militie Templi fratrumque ordinis ipsius acceptavimus vice decime, que ad Conzonem concanonicum nostrum in Sculenz pertinebat, de sex aratris dictorum fratrum quinque fertones argenti annuatim perpetuo persolvi.

Ceterum, ut hec nostra concessio tam ecclesie Lubucensi quam fratribus militie Templi stabilis maneat et rata, membrane presenti abinde conscripte in argentum veriatis sigilla, nostrum scilicet et capituli, decrevimus appendi.

Acta sunt autem hec anno gracie millesimo ducentesimo quadragesimo quarto sub testibus, quorum sunt nomina: decanus Wolframmus, prepositus Gerlagus, scolasticus Borutha, canonici magister Nycolaus, Lutoldus, Conzo, Iohannes, Hermannus, fratres de Templo Iohannes Polonus, Iohannes Balke, Iansunus, Martinus et plures alii.



first adaptation 02.06.2012 Wolfgang Höll
not proofread /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar