1244.00.00.a

[1244]
Duke Barnim I. of Pommerania donates the village of Nahausen to the Temple. - Olim: Or. Berlin GStA Templerorden Nr. 11 (A), Archiv-Reg.: J Nr. 7. - Edited Lüpke no.29, p.31

In nomine patris et filii et spiritus sancti amen.

Barnim dei gratia dux Slauie universis Christi fidelibus, ad quos presens scriptum pervenerit, imperpetuum.

Cum fundamentum et radix memorie consistat in scriptis, necessario scripta requirunt ea, que inter presentes rite aguntur, ut facilius ad agnitionem absentium valeant pervenire.

Notum igitur esse volumus tam presentibus quam futuris, quod nos pro nostris nostrorumque predecessorum excessibus terre sancte fratribusque militie Templi villam, que Nahusen dicitur, cum omni utilitate et libertate, cum stagnis et pratis, cum omni iure perpetuo tradimus et donamus, terminos eidem ville ad terram Bane et Vidigowe et usque in Konigkesberge et Rorkam libere deputantes.

Ut autem hec nostra donatio domui Templi ac sancte terre iugis temporibus rata maneat et inconvulsa, ipsam sigilli nostri munimine et presenti pagina duximus muniendam, subscriptis nichilominus testibus, quorum nomina sunt hec: dominus Vromoldus cellerarius de Colbaz, dominus Theodericus de Bertechowe, dominus Iohannes marchalcus, dominus Fridericus de Rammestede, Hermannus sacerdos et capellanus Templi et alii quoque plures.

Datum in Piriz anno gratie MCCXLIIII



first adaptation 02.06.2012 Wolfgang Höll
not proofread /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar