1239.01.02.

2 January, 1239.
Gregory IX to the Brethren of the Templars in Spain: allows them to present their own suited candidates for the churches of the Order to the bishops, both members of the Order as well as secular clerics, as long as the regular services do not suffer and the rights of the bishoprics are preserved. - Citta del Vaticano, Archivio segreto, Reg. Vat. 19, fol. 70v. - Register. - Calendar and text in Régistre ... Grégoire IX, 2, Nr. 4721.

[...] Fratribus domus militie Templi in Hispania commorantibus.

Justis petentium [...] complere.

Ex parte siquidem vestra fuit propositum coram nobis, quod, cum vos ad ecclesias ad vos spectantes, cum eas vacare contingit, interdum fratres vestri ordinis, plerumque vero idoneos clericos seculares, qui, vobiscum in vestris domibus commorantes, in mensa vestra comedant et dormiant in vestro dormitorio, diocesanis episcopis, prout ad vos pertinet, presentetis: quidam ipsorum eis admittere pro sue voluntatis arbitrio contradicunt, nisi tantum eis de ipsarum proventibus assignetur, quod sibi et suis extra domos vestras morantibus plene sufficiat, hospitalitatem observent, et de juribus episcopalibus diocesanis episcopis integre studeant respondere, quamquam vos hospitalitatem servetis, ac illis de ipsis juribus sitis respondere parati.

Quare fuit pro vobis nobis humiliter supplicatum ut, cum propter hoc eedem ecclesie debitis obsequis defraudentur et vobis magnum immineat detrimentum, providere super hiis misericorditer dignaremur.

Datum Laterani, IIII nonas Januarii, anno duodecimo.

___________________________________________



first adaptation 1.9.2017 Jürgen Sarnowsky / revised 1.9.2017 /
from the edition, not compared with the original /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar