1237.10.28.
Cum nobilis vir [...] comes Montis Fortis [constabularius Francie ... assumpserit crucis signaculum ..., mandamus quatenus, redemptiones votorum crucesignatorum terre sue et provincie Senonensis, quos propter paupertatem, infirmitatem seu debilitatem et alias videritis ad subsidium prefatum inhabiles ... usque ad tria millia marcarum argenti, nomine dicti comitis fideliter colligentes ...].
Verum, quia contingere poterit quod ex predictis redemptionibus et aliis tantum colligi in provincia predicta non possit, mandamus quatenus, si tibi per litteras dictorum archiepiscopi [Senonensis] et [fratri Wilhelmi] penitentiarii [nostro] constiterit quod ex redemptionibus ipsis et aliis predictam pecunie quantitatem pro predicto comite colligere nequiverint, tu illam de pecunia, si qua apud te pro predicta Terra deposita fuerit, dicto comiti supplere procures.
Datum Laterani, ut supra [V kalendas Novembris, anno undecimo].
___________________________________________
first adaptation 31.08.2017 Jürgen Sarnowsky / revised 31.08.2017 /
from the edition, not compared with the original /
for any comments: send me an e-mail Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
Back to the Calendar