1236.04.22.
Pulsati sumus et turbati non modicum assiduis multorum clamoribus et querelis, super eo quod in Xanctonensi et circumpositis diocesibus grave scandalum est subortum, quia vos, ut proponitur, privilegias et indulgentias, nec non alias litteras ad defensionen vestram vobis ab Apostolica Sede concessas, in gravamen et injuriam convertitis aliorum, malitiose inter alia procurantes a conservatoribus et jedicibus vestris generales constitui citatores, per quos, quotiens quis dicto vel facto vobis vel vestris hominibus in aliquo adversantur, ipsum ad diversa et remota loca, ad que accedere sine periculo persone non potest, facitis ad judicium evocari; et, si quem gravare velitis, vel vos vel aliquis amicus vester habeatis aliquid contra eum, tam per vos quam per fratres vestros aliarum domorum ad varios judices et loca diversa ipsum compellitis laborare.
Receptis quoque sub protectione vestra quibusdam clericis et laicis, qui se vobis propter hoc constituunt censuales, omnes illos quos ipsi adversarios suos dicunt, per litteras nostras, quasi malefactores vestros reputantes eosdem gravibus sumptibus et laboribus fatigatis.
Auctoritate insuper talium litterarum, ad judices juris ignaros, valde remotos vobisque propitios, contra vestros adversarios obtentarum, aliquo amico vestro citatore, ut dictum est, impetrato, quoscumque vultis, citari facitis ab eodem, assignato eis quandoque tam brevi termino, quo nunquam valeant comparere, ut sic contra illos velut contra contumaces, si non compareant, procedatur. Si qui vero, quibus committitur citationis edictum, de sigillis judicum dubitantes, vel quia citatorium sine sigillis eis ostenditis, quod incontinenti vobis reddi precipitis, ad citationes procedere pretermittant, ad septem vel octo dietas propter hoc trahitis eosdem in causam, et graves subire labores ac onera compellitis expensarum, cessiones actionum, quas contra honestatem vestram recipitis, per litteras apostolicas prosequentes.
Quia vero nonnulli clerici et laici, sicut audivimus, hoc exemplo corrupti, per litteras nostras presumunt similia perpetrare, et ex hiis, sicut accepimus, Apostolice Sedis detrahitur, proponentibus pluribus hec accidere pro nimio favore quem vobis impendere non cessamus, ac apud multos vestra religio redditur odiosa, nos ea, sicut nec debemus, cum tam gravi scandalo tolerare nolentes, districte vobis precipiendo mandamus quatenus hec et similia taliter emendare curetis, quod clamor hujusmodi ad nos de cetero non ascendat, nec contra vos procedere durius compellamur; scientes nos venerabili fratri nostro [...] episcopo et dilectis filiis [...] decano Pictaviensis et [...] archidiacono Alnisiensi, Xanctoniensis diocesis, nostris litteris injunxisse, ut vos ad id moneant et inducant, quod super hiis invenerint, nobis fideliter suis litteris referentes.
Datum Viterbii, X kalendas Maii, anno decimo.
___________________________________________
first adaptation 31.08.2017 Jürgen Sarnowsky / revised 31.08.2017 /
from the edition, not compared with the original /
for any comments: send me an e-mail Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
Back to the Calendar